MARTYRUM Pax

MARTYRUM Pax
MARTYRUM Pax
olim in Ecclesia, paenitentibus, qui excommunicati fuerant, reditum in Ecclesiam concessit. Praeter enim graviora paenitentiae sollennia aut Episcopi sententiam ac manuum impositionem, lapsis in Idoloatriam aliterve adeoque communione ab Episcopo pulsis, pacem seu postliminium, i. e., absolutionem, non solum Presbyteri dederunt atque Diaconi, postquam eiusmodilapsis satis paenitentes visi sunt, verum etiam Martyres designati et Confessores. Et quidem pacem ac postliminium hi soli ipsis reddebant libellisque ea de re ad Episcopos cum fiducia datis, eos in communionem admittendos iudicabant, quos sic absolverant. Libellis autem nunc nomina absolutorum inserebant, nunc totas familias, Patrum tantum familiarum nominibus adiectis. Ut Communicet talis cum suis, Cyprian, Ep. 11. quasi non omnino dubitâssent, quin absolvendi ipsis ius iam competeret. Luculentissima sunt apud Cyprianum, modo dictum aliosque et compluria huius rei testimonia, in quibus eminetillud defamiliarum integrarum absolutione, uti et hoc universorum Confessorum, ad Cyprianum aliosque Episcopos: Scias nos universis, de quibus apud te ratio constiterit, quid postcommissum egerint, dedisse pacem et hanc formam per se et aliis Episcopis innotescere volumus, Vide eum Ep. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 27. 28. 29. 38. etc. Verum quidem est, hoc Cypriano aliisque disciplinam, ut vocârunt, tunc in Hierarchia usitatiorem enixe sibi tuentibus, mirum in modum displicuisse, quod ex integris Epistolis, abeo ea de re scriptis, satis constat: at vero tempore illô novum hoc minime erat. Nam etiam apud Tertullianum seu sub A. C. 200. reperitur, velut in morem haud parum etiam ex antiquitate tunc pristina receptum. Postquam sica Martyribus facinorosi qualescumque pacem impetrarant, inde Communicatores, inquit ille, de Pudic. c. 22. revertuntur. Et lib. ad Martyr. c. 1. Pacem quidam in Ecclesia non habentes, a Martyribus in carcere exorare consueverunt. Ita in consuetudinem etiam tunc abiverat. Vide Baronium Annal. Tom. II. A. C. 253. §. 58. etc. et 262. 30. et Gabr. Albaspinaeum l. 2. Observat. 19. Donec tandem invaluit Episcoporum, Presbyterorum, Praesidumqueatqueid genusaliorum, in Consistoriis suis singularisac sola potestas et iurisdictio, seu facultas iurisdictionis imitatrix, ut excommunicandi, sic etiam absolvendi, exolescente illâ, nec ulterius admissâ, quae penes Martyres aliosque praedictos, velut moris tum Iudaici, tum Christiani vetustioris reliq viarum pars reperta. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeor. l. 1. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PAX — I. PAX h. e. εἰρήνη, ut Dea colebatur ab antiquis: Iuvenal. Sat. 1. v. 115. Ut colitur Pax, atque fides, etc. Eius simulacrum ita effictum legimus, ut puerum Plutum manu gestaret, quô symbolô indigitatum, non ex bello, sed ex pace divitias. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Curia Romana — La Curia Romana o Curia Vaticana es el conjunto de órganos de gobierno de la Santa Sede y de la Iglesia Católica. Está compuesto por un grupo de instituciones, denominadas dicasterios, bajo la dirección del Papa,[1] que ejercen las funciones… …   Wikipedia Español

  • Mozarabic Rite — • The name Mozarabic Rite is given to the rite used generally in Spain and in what afterwards became Portugal from the earliest times of which we have any information down to the latter part of the eleventh century, and still surviving in the… …   Catholic encyclopedia

  • List of compositions by Giovanni Pierluigi da Palestrina — This is a list of compositions by Giovanni Pierluigi da Palestrina, sorted by genre. The volume (given in parentheses for motets) refers to which volume of the Breitkopf Härtel complete edition the work can be found in. Six of the volumes of… …   Wikipedia

  • Dévotion au Précieux Sang — Le Précieux Sang est un autre nom pour le Sang du Christ. Les anciennes Églises chrétiennes (Églises orthodoxe et Église catholique romaine) croient en l Eucharistie, la sainte réception du sang de Jésus sous le type d espèce qu est le vin.… …   Wikipédia en Français

  • Guillaume Dufay — Dufay (izquierda) y Gilles Binchois Nacimiento 5 de agosto de 1397? Beersel, actual Bélgica …   Wikipedia Español

  • Märtyrerkrone — Zug der Hl. Märtyrerinnen mit Kränzen und Palmen im Hintergrund[1] Die Märtyrerkrone (lateinisch martyrii corona, auch corona fidei „Krone des Glaubens“) ist ein Attribut christlicher Märtyrer …   Deutsch Wikipedia

  • ГРИГОРИЯ САКРАМЕНТАРИЙ — [лат. Sacramentarium Gregorianum], один из 2 основных типов рим. Сакраментария, составление к рого традиция приписывает свт. Григорию Великому (590 604). Несмотря на название, мн. совр. исследователи отвергают такую атрибуцию, доказывая, что ядро …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”